- CONCINUS Florentinus
- CONCINUS FlorentinusMarchio Ancraeus, incantamentis acquisitâ Mariae reginae gratiâ, Marescallus Franciae creatus, regnum totum in potestate habuit; dedit id ansam Henrico Condaeo et aliis Principibus, indigne potentiam eius ferentibus, civilis belli; sed quod terminatum captivitate Condaei et exitiô Ancraei. Hic, turbante plebe, ob carcerem illius, tot turbarum auctor, iussu Regis in custodiam ducendus, cum resistere vellet, a Vitrio Praetorii Praefecto occisus est. Mors approbata, atque tantô gaudiô plebis excepta, ut cadaver exhumatum per plateas raptaret, laceraret, et exureret. Uxor Leonora Veneficiorum rea, capite plexa, et igne combusta est. A. C. 1614. 1615. 1616. 1617.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.